Magnificat anima mea Dominum
Posted: June 14, 2017 Filed under: Of the faith Leave a commentMagnificat anima mea Dominum,
Et exultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
Quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
Quia fecit mihi magna, qui potens est: et sanctum nomen eius,
Et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui;
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum: recordatus misericordiae suae,
Sicut locutus est ad patres nostros: Abraham et semini eius in saecula
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,: sicut erat in principio,
Et nunc, et semper: et in Saecula saeculorum. Amen
Canticle of Mary, Luke (1:46–55)
Salve Regina
Posted: June 14, 2017 Filed under: Of the faith Leave a commentSalve, Regina, mater misericordiae:
Vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules, filii Hevae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes
In hac lacrimarum valle.
Eia ergo, Advocata nostra,
Illos tuos misericordes oculos
Ad nos converte.
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsilium ostende.
O clemens! O pia!
O dulcis Virgo Maria!
Salve Regina, Marian antiphon, 12th century